[173] EPISTOLA LXXIII. Amplissimo, Prudentissimo, integerrimoque Viro ac Domino. D. ARNOLDO BONNO, Inclytae Reip. Lubecensis Senatori, Domino suo plurimum colendo. SUFFRIDUS PETRUS Leovardiensis Frisius, U. I. C. Regens Bursae Coronarem Coloniae. Lubecam. S.P. Quanquam non dubitem, Vir Amplissime, quin miraturus sis, quod ignotus te meis literis interpellem, tamen cum & causae praesentis aequitas, & communis amici utilitas, & officii mei necessitas huc me extimulet, spero equidem qua humanitate es, re mihi daturum esse veniam, praesertim cum id quod peto tibi ad praestandum non modo facile, sed etiam jucundum fore confidam. Quod quidem proinde quid sit, ut intelligas, paucis explicabo. IANUS noster GULJELMIUS Superiore mercatu Francofordiensi in Germaniam hinc decedere proposuerat, sed, ut humana sunt, jam itineri accinctus morbo correptus est, quo & diu satis & satis periculose laboravit. Interim vero dum malo liberatus vires recolligit, qui nihil agere nunquam potest, lustratis aliquot Bibliothecis in exemplaria incidit manu descripta operum Ciceronis, quae & antiquitate & integritate suspicienda erant. Horum oportunitate ductus cum se post LAMBINUM & caeteros castigatores in hoc authore repurgando momenti plurimum allaturum esse non dubiis argumentis perspiceret, animum adjecit ad exactiorem Ciceroniani operis emendationem, & conquisitis undique subsidiis ad hoc institutum necessariis eos jam progressus fecit, ut ex unguibus, quod dicitur, futurum leonem facile percipias. Ad lambendum igitur & in artus suos rite digerendum hunc foetum, quoniam maturo judicio, & ob ipsum judicium quiete atque tranquillitate opus est, Germanicam istam profectionem sibi admodum incommodam futurum sentit, non modo quod temporis jacturam praesentem allatura, sed etiam quod perficiendi propositi occasionem omnem prorsus ereptura sit, quando & eruditos omnes, qui studiis ejus hic favent & veteres M. S. Codices, quibus uti debet, universos hic relinquere cogeretur, cum peregrinanti nemo vel seipsum comitem praebiturus vel suos libros commissurus sit. Sperare autem alibi, vel meliora vel similia praesentibus, & certa pro incertis amittere in hoc praesertim negotio hominis fuerit, meo quidem judicio, non simpliciter insani. Cum igitur tu cum caeteris Curatoribus & amicis mandanda illa Germanica profectione nihil aliud injunctum IANO volueris, quam ut coeptum studiorum suorum cursum quam commodissime perficeret, haud gravatim, ut equidem arbitror, illi Coloniensem hanc tranquillitatem a Collegis tuis impetrabis ad unius saltem anni spatium, modo intellexerint, hoc studium, quod dico, non modo ipsi IANO frugiferum, sed & prosapiae suae, & communi Reipublicae Lubecensi in primis honorificum futurum esse. IANUS aurem cum tantos in bonis literis progressus fecerit, quantis ex publicatis ejus lucubrationibus cuivis videre licet, ubinam vel firmius vel facilius studiorum suorum colophonem collocabit, quam in omnis humanitatis parente Cicerone? Et cum vel is, Quintiliano judice, multum profecerit, cui Cicero valde placere cepit, non potest non plurimum profecisse judicari noster IANUS, si effecerit, ut Cicero multis placere incipiat, qui certe ob infinita hactenus menda non potest non displicere multis. In hoc igitur IANO situs est praecipuus studiorum suorum fructus, si, qui hactenus ad Romanae castimoniae arcem recto itinere contendit, se jam ipsam occupasse rebus praesentibus declaret. Hoc enim illi non modo in futurum ad solidam laudem conferet, dum aeternam nominis memoriam consequitur, sed & in praesenti ad pleniorem eruditionem proderit, dum excutiendis thesauris Ciceronianis suos locupletat. Quod, si ergo privatae tantum delectationis ergo studium hoc suscepisset IANUS, neganda illi non videretur unius anni indulgentia, ne forte conceptus in Ciceronem fervor, si impetu suo cum voluptate deflagrare non possit, vel desperatione taedium adducat studiorum omnium, vel indignatione occasionem prebeat vindictae, si placido hoc studio excussus, in contentiosum aliquod exorbitet, & hinc in aliquam factionem transversum abripiatur. Quorum utrumvis, ut in magnis ingeniis proclive, ita etiam Reip. perniciosum est, mihi certe neutrum ominari liber. Iam vero cum publicae utilitatis causa hoc faciat, non modo non impediendus, sed potius omnibus modis adjuvandus est: nam si bonas literas promovent, qui Ciceronem suo nitori restituunt, certe qui hos impediunt barbariem reducunt, qua ingruente bonae literae concidunt, sine quibus, nullae artes, nullae disciplinae syncere doceri discive possunt. Et quoniam Reipublicae omnes nati sumus nemo laudem vel alteri invidere, vel a se rejicere debet, qui virtutem laudis ipsius fontem non aversatur. Quocirca cum Respublica vestra, ut hactenus semper, ita etiam nunc multos habeat magnae spei adolescentes, quorum alii alia ratione patriam suam illustrare nituntur, IANUS inter hos vel praecipuo favore dignus est, qui hanc viam est ingressus, qua sola patet aditus reliquis ad studia literarum. Erit autem id in primis honorificum familiae ac Reip. vestrae si post tot viros undiquaque doctissimos, qui suas operas in hunc authorem contulerunt civis gentilisque vester, hoc praesertim saeculo vobis hanc laudem asseruerit, Magistratus certe Coloniensis & Coloniensis Universitas & nos denique cum Collegis Bursae nostrae, ad quod hujus gloriae saltem aliqua portio redundabit ex animo gaudebimus si IANUS pervenerit, & econtra dolebimus, si non pervenerit ad propositam laboris inchoati metam. Nolim autem suspiceris, Vir Prudentissime, IANUM nostrum Ciceronis hanc emendationem suscepisse temere, & moliri opus aliquod majus, quam cui ferendo ejus humeri sufficiant, & me proinde commodo potius aliquo meo, quam rei veritate ductum aethiopem tibi hunc dealbare, cum neutrum sane ita se habeat. IANO enim nec in voluntate studium, nec in facilitate subsidium deesse satis certo scio. Est enim illi judicium subactum, est memoria praesens, est indefatigata laborum tolerantia, est propensa in hoc propositura inclinatio. Suppetit diversorum authorum recondita lectio, suppetit antiquorum codicum instructissima supellex, suppetit eruditorum virorum copia sufficiens, quorum assidua collatio illum, instruere poterit iis omnibus quae requiret, quibus instructum equidem ad hujus authoris illustrationem satis idoneum atque maturum esse salva fide pronuncio. Alioqui enim cui studio se IANUS addicat mea privatim nihil refert, & ex decessu ejus nec mihi nec meis collegis evenire quicquam detrimenti poterit. Imo vero si ille decesserit, forte succedet alius, qui una cum reliquis collegis exercitia juris subire possit. Meum igitur hoc de IANO elogium, Vir Prudentissime, duas ob causas, ut syncerum atque verum apud te fidem inventurum spero: nam cum a Magistratu huic Bursae gubernandae praefectus sim, & proinde ex officio non modo vitii arguere; sed etiam convictos removere ex meorum consortio debeam, quos expectationi suorum non satisfacere comperio, cur non etiam mentis laudibus eos prosequar, quos singulare ornamentum suis allaturos esse conspicio? Deinde, cum & ipse mihi in literis tantum vindicate non injuria possim, quantum scriptis meis hactenus edendis promereri potui, non videos prorsus mihi ultra crepidam, quod dicitur, judicare, dum de Ciceronis emendatione sententiam fero, in quam & meus quoque labor publicatus extat. Vides igitur, Vir Prudentissime, quid negotii sit, vides tuam intercessionem flagitari, tu nunc ex his, quae dicta sunt facile consideras, quantopere IANO tuo, vel Reipubl. potius vestrae gratificari queas: ipse porro viam non difficulter invenies, qua rem omnem collegis amicisque tuis proponas. Qui quidem, ne sibi per me fucum fieri putent, equidem non detrecto, quo minus hae literae meae istic mandentur typis, ut si aliter se rem habere eventus declaraverit, quam ego hic asserui, mea fides non modo Coloniae & Lubecae, sed toto terrarum orbe traducatur. Bene Vale, Vir Prudentissime, & me tibi hactenus ignotum in clientum tuorum numerum recipe, & IANI nostri studium, & meum quoque obsequium noctes atque dies expromptum atque paratum collegis amicisque tuis quam poteris officiosissime commenda. Coloniae prid. Eid. Ian. MDLXXXI. |